METEMPSYCHI

METEMPSYCHI
METEMPSYCHI
Graece Μετέμψυχοι. Haeretici, qui Pythagoraeorum, (quibus ab Aegyptiisid traditum, Herodot. Euterpe,) imitatione transmigrationem animarum asserebant. Chrysologus Serm. 88. Nemo cum haec audit, Metempsychos imputet. Tertullian. de Anima c. 11. Itaque metempsychosin, si non in primo quoque vitae huius commeatu omnibus inclitis satisfaciat. Alii. Nempe ita brevi impius hic error disseminatus est longe lateque, ut non Iudaeorum solum complures, circa Christi tempora, invaserit, (vide infra aliquid ubi de Pharisaeis) sed et inter ipsosmet Christianos alicubi locum invenerit. Uti vero idem inter gentes fuerit sparsus, et ad nostra usque tempora apud earum non paucas, propagatus vigeat etiamnum, fuse exponit Tobias Pfanner. System. Theologiae Gentilis purior. quem vide. Addo hîc saltem, inter veter. Gallorum, seu Druidarum παλιτγενεσίαν et Pythagoraeorum, hoc interesse, quod Pythagoras ac post illum Plato, etiam ad bruta, Galli vero ad homines tantum, animas hominum transire assererent, uti ex Caesare Bell. Gall. l. 6. docet Iac. Ouzelius Animadversion. ad Minuoium p. 201. et seqq. ubi de Getis quoque priscis Germanis, Iudaeisque modernis varia hanc in rem habet: uti de lndis. P. de Valle Itinerar. Part. IV. Contrarium huic dogmati delirum fuit Empedoclis, qui μετενσωμάτωσιν, statuens, unum corpus in aliud transformari docuit, hisce ab eodem Tertulliano irrisus, ubi supra c. 32. Plane ut piscis, ne aliqua sepulturae conditio reputesceret, assum se maluit in Aetnam praecipitando, atque exinde in illos finita sit metensomatosis. Vide Dominicum Macrum in Hierolexico.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • REVOLUTIO Animarum — Hebr. , Gap desc: Hebrew seu Secretum revolutionis, , Gap desc: Hebrew dicitur Iudaeis modernis dogma de Animarum transmigratione, quod a Pythagora, cui id Aegyptii tradiderant, haustum, non pauci eorum amplectuntur. Unde quemadmodum de Pythagora …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”